DALLA SEDE APOSTOLICA
-I-
DECRETO DE DECLARACIÓN DEL MARTIRIO
DEL P. MARIANO DE SAN JOSÉ Y COMPAÑEROS
CONGREGATIO DE CAUSIS SANCTORUM
GIENNENSIS et CONCHENSIS
BEATIFICATIONIS seu DECLARATIONIS MARTYRII
Servorum Dei
Mariani a S. Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre
(in saec.: Iacobi)
et IX SOCIORUM
ex Ordine SS.Trinitatis
(U 1936-1937)
DECRETUM SUPER MARTYRIO
«Non est hic, sed resurrexit» (Lc 24, 6).
Laetus nuntius de Iesu Christi resurrectione omnia creata, hominum res, Eius praesertim discipulos illuminat, qui quidem, in vera vite manentes (cf Io 15, 1-6), mortem et resurrectionem cum Redemptore et Magistro communicant. Quod enim Ecclesia inde a primordiis resurrectionem vere esse crederet ac testaretur, id praesertim martyres rexit atque sustentavit in hora qua ipsi supremum vitae sacrificium obierunt. Christum, qui resurrexit, suspexerunt etiam Servi Dei Marianus a S. Ioseph eiusque IX Socii, qui vitam pro Christo immolaverunt in persecutione quae Ecclesiam in Hispania superiore saeculo pressit.
Hi testes Christi alieni erant a studiis de re politica quae tunc temporis in populo Hispanico agitabantur; suam autem consecrationem religiosam tranquilli vivebant, cum Regulam Ordinis SS. Trinitatis, cuius ipsi partes erant, observantes, tum Deo et Ecc1esiae famulantes. Ipsi vero, tempestate exardescente - invisi enim erant utpote Deo consecrati - in vocatione perseverarunt suumque spiritum paraverunt ad supremum fidei testimonium perhibendum. Quamvis alli aliis temporibus interfecti essent, omnes autem coronam martyrii per effusionem sanguinis adepti sunt.
De hisce quidem Servis Dei agitur, quorum haec nomina et vitae:
1. Pater MARIANUS A SANCTO IOSEPH (in saec.: Iacobus Altolaguirre y Altolaguirre). Natus est die 30 mensis Decembris anno 1857 in pago v. d. Yurre. Vota sollemnia anno 1875 nuncupavit; anno 1880 sacro presbyteratus ordine insignitus est. Nonnullorum conventuum superior fuit suique Ordinis definitor generalis. Ipse tempore qua martyrium perpessus est in sacras orationes habendas et sacramentum paenitentiae administrandum praecipue incumbebat. Sodalis erat communitatis religiosae Sacrarii Nostrae Dominae de la Fuensanta apud Villanueva del Arzobispo, intra fines dioecesis Giennensis. Neci occubuit die 26 mensis Iulii anno 1936.
2. Pater IOSEPHUS A IESU ET MARIA (in saec.: Iosephus Vincentius de Ormaechea y Apoitia). Natus est die 1 mensis Septembris anno 1880 in loco Navarniz. Sollemni professione anno 1899 emissa, anno 1903 presbyteralem ordinationem accepit. Ipse, tempore qua enecatus est, die videlicet 4 mensis Augusti anno 1936, superior erat conventus et Sacrarii Nostrae Dominae de la Fuensanta.
3. Pater PRUDENTIUS A CRUCE (in saec.: Prudentius de Gueréquiz y Guezuraga). Natus est die 29 mensis Aprilis anno 1883 in pago Rigoitia. Post vota anno 1903 sollemniter nuncupata, ipse anno 1903 sacerdotium suscepit. In ministerio erat Sacrarii B. M. Virginis v. d. de la Cabeza in loco Andujar. Una cum Servo Dei Secundo a Sancta Teresia martyrii coronam meruit die 31 mensis Iulii anno 1936.
4. Pater SECUNDUS A SANCTA TERESIA (in saec.: Secundus Garcia y Cabezas). Natus est die 24 mensis Martii anno 1891 in pago Barrios de Nistoso. Postquam anno 1910 sollemnibus Deo votis se adstrinxerat, ipse anno 1914 sacerdotium inivit. Eximius praeceptor et concionator fuit. Ad martyrii palmam pervenit die 31 mensis Iulii anno 1936.
5. Pater IOANNES A IESU ET MARIA (in saec.: Ioannes Otazua y Madariaga). Natus est die 8 mensis Februarii anno 1895 in pago Rigoitia. Sollemnibus votis anno 1918 nuncupatis, anno 1921 sacerdotio auctus est. Ipse, tempore qua interemptus est, nocturnis videlicet horis inter dies 2 et 3 mensis Aprilis anno 1937, in ministerio erat Sacrarii B. M. Virginis de la Cabeza.
6. Soror FRANCISCA AB INCARNATIONE (in saec.: Maria Francisca Espejo y Martos). Nata est die 2 mensis Februarii anno 1873 in oppido v. d. Martos. Monasterium sanctimonialium SS. Trinitatis ingressa, sacra vota anno 1894 nuncupavit. Eadem infirmorum ministra, aedituma, ostiaria fuit. Sanguinem suum profudit die 13 mensis Ianuarii anno 1937.
Quattuor sequentes religiosi viri, in conventu Bellimontano in dioecesi Conchensi degentes, simul interfecti sunt die 24 mensis Septembris anno 1936, scilicet postquam nonnullos dies in vinculis fuerunt:
7. Pater ALOISIUS A SANCTO MICHAELE DE SANCTIS (in saec.:
Aloisius de Erdoiza y Zamalloa). Natus est die 25 mensis Augusti anno 1891 in loco Amorebieta. Postquam anno 1910 sollemnibus votis se Deo consecravit, anno 1916 ipse munus sacerdotale suscepit. Idem fuit professor, superior conventus Bellimontani ac definitor provincialis.
8. Pater MELCHIOR A SPIRITU SANCTO (in saec.: Melchior Rodriguez Villastrigo). Natus est die 28 mensis Ianuarii anno 1899 in pago v. d. Laguna de Negrillos. Sollemnem professionem anno 1921 emisit; anno autem 1924 ordinationem sacerdotalem accepit. Idem docendo, sacris concionibus habendis confessionumque ministerio se tradidit. Ipse tempore martyrii nuper erat superior conventus Bellimontani.
9. Pater IACOBUS A IESU (in saec.: Iacobus Arriaga y Arrien). Natus est die 22 mensis Novembris anno 1903 in pago Libano de Arrieta. Sollemnibus votis se Deo consecravit anno 1924; sacerdotium autem ipse inivit anno 1927. Praeceptor noviciorumque magister fuit.
10. Frater IOANNES A VIRGINE DE CASTELLAR (in saec.: Ioannes Joya y Corrolero). Natus est die 16 mensis Maii anno 1898 in loco Villarubia de Santiago. Anno 1923 sollemnem ipse professionem pro frate laico emisit. Munera coqui et ianitoris exsecutus est idemque pueros religione imbuendos curavit.
Fama martyrii permanente, duarum Causarum beatificationis seu declarationis martyrii initium factum est. Nam de quinque prioribus Servis Dei Processus Ordinarius Informativus Giennensis annis 1959-1961 instructus est; de quatuor aliis autem Conchensis annis 1958-1959 conditus est. Sororis Franciscae ab Incarnatione Inquisitio dioecesana anno 1988 instructa est. Quorum et singulorum Processuum validitas iuridica rata habita est per decreta quae 16 mensis Novembris anno 1991 et die 17 mensis Ianuarii anno 1992 lata sunt. Cum autem anno 1990 per decretum ab hac Congregatione latum hoc Causae in unam coactae essent, una tantum Positio confecta est, quam Consultores Theologi, in Congressu Ordinario die 2 mensis Aprilis anno 2004 habito, positivo cum exitu perpenderunt. Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria die 7 mensis Februarii anni 2006 congregata, Exc.mo D.no Hieronymo Grillo, Episcopo CentumcellarumTarquiniensi, Causae Ponente, professi sunt obitum Patris Mariani a S. Iosepho eiusque Sociorum verum martyrium fuisse.
De hisce omnibus rebus, referente subscripto Cardinali Praefecto, certior factus, Summus Pontifex Benedictus XVI, vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, hodierno die declaravit: Constare de martyrio eiusque causa Servorum Dei Mariani a S. Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre (in saec.: Iacobi) et IX Sociorum ex Ordine SS. Trinitatis, in casu et ad effectum de quo agitur.
Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur.
Datum Romae, die 26 mensis Iunii A. D. 2006.
IOSEPHUS Card. SARAIVA MARTINS
Praefectus
L. + S.
X EDUARDUS Nowak
Archiep. tit. Lunensis
a Secretis
-II-
RITO DI BEATIFICAZIONE DI 498 MARTIRI DELLA PERSECUZIONE RELIGIOSA IN SPAGNA OMELIA DEL CARDINALE JOSÉ SARAIVA MARTINS
Piazza San Pietro
Domenica, 28 ottobre 2007
Eminentissimi signori cardinali, Eccellentissimi signori vescovi e fratelli nel sacerdozio, rispettabili autorità, sorelle e fratelli in Cristo:
1. Su mandato del Papa Benedetto XVI ho avuto il gradito compito di rendere pubblico il documento mediante il quale il Santo Padre proclama beati quattrocentonovantotto martiri che hanno effuso il loro sangue per la fede, durante la persecuzione religiosa in Spagna negli anni millenovecentotrentaquattro, trentasei e trentasette. Fra loro ci sono vescovi, sacerdoti, religiosi, religiose e fedeli laici, donne e uomini; tre di loro avevano sedici anni e il maggiore settantotto.
Questo gruppo così numeroso di beati ha manifestato fino al martirio il suo amore a Gesù Cristo, la sua fedeltà alla Chiesa cattolica e la sua intercessione presso Dio per tutto il mondo. Prima di morire perdonarono a coloro che li perseguitarono - addirittura pregarono per loro -, come si evince dai processi di beatificazione istruiti nelle arcidiocesi di Barcellona, Burgos, Madrid, Mérida-Badajoz, Oviedo, Siviglia e Toledo; e nelle diocesi di Albacete, Ciudad Real, Cuenca, Gerona, Jaén, Malaga e Santander.
Come afferma il Catechismo della Chiesa Cattolica: "...il martirio è la suprema testimonianza resa alla verità della fede" (a2473). Seguire Gesù, infatti, significa seguirlo anche nel dolore e accettare le persecuzioni per amore del Vangelo (cfr Mt 24, 9-14; Mc 13, 9-13; Lc 21, 12-19): "sarete odiati da tutti a causa del mio nome" (Mc 13, 13; cfr Gv 15, 21). Cristo ci ha anticipato che il nostro compito è legato al suo destino.
2. Il logo di questa beatificazione che ha un rilievo storico, per il numero davvero ingente dei beati, ha come elemento centrale una croce di colore rosso, simbolo dell'amore spinto fino allo spargimento di sangue per Cristo. Accanto alla croce c'è una palma stilizzata che, intenzionalmente, assomiglia a delle lingue di fuoco nelle quali è possibile vedere rappresentata la vittoria conseguita dai martiri che, con la loro fede, hanno vinto il mondo (cfr 1 Gv 1, 4); esse raffigurano anche il fuoco dello Spirito Santo che scese sugli apostoli il giorno di Pentecoste, e così pure il rovo che arde e non si consuma (cfr Es 3, 1- 6), attraverso cui Dio si manifestò a Mosè nel brano dell'Esodo, come espressione del suo stesso Essere: è l'Amore che si dona e non si estingue mai.
Questi simboli si trovano incorniciati da una dicitura circolare, che ricorda la mappa del mondo; in essa si legge: "Beatificazione martiri di Spagna". La scritta dice "martiri di Spagna" e non "martiri spagnoli", perché la Spagna è il luogo dove furono martirizzati, inoltre è la patria della maggior parte di loro, anche se, in verità, alcuni provengono da altri stati, come la Francia, il Messico e Cuba. In ogni caso, i martiri non sono patrimonio esclusivo di una diocesi o di una nazione, ma al contrario, per la loro speciale partecipazione alla Croce di Cristo, Redentore dell'universo, appartengono al mondo intero, alla Chiesa universale.
È stato scelto come lemma per questa beatificazione il brano del vangelo di san Matteo: "Voi siete la luce del mondo" (Mt 5, 14). Come afferma il Concilio Vaticano II all'inizio della sua costituzione dogmatica sulla Chiesa, Cristo è la luce delle genti; questa luce nel corso dei secoli si riflette sul volto della Chiesa e oggi, in modo particolare, risplende nei martiri la cui memoria stiamo celebrando. Gesù Cristo è la luce del mondo (Gv 1, 5-9), che illumina le nostre intelligenze affinché, conoscendo la verità, viviamo secondo la dignità umana, quella dei figli di Dio. Così anche noi, trasformati in luce del mondo, illuminiamo tutti gli uomini con la testimonianza di una vita vissuta in piena coerenza con la fede che professiamo.
3. "Ho combattuto la buona battaglia, ho terminato la mia corsa, ho conservato la fede" (2 Tim 4, 7). Così scrive san Paolo, alla fine della sua vita, nel testo della seconda lettura di questa domenica. Questi martiri, con la loro morte, concretarono le convinzioni di San Paolo.
I martiri non hanno raggiunto la gloria solamente per loro stessi. Il loro sangue, che impregnò la terra, fu sorgente di fecondità e abbondanza di frutti. Così lo manifestava, invitandoci a conservare la memoria dei martiri, Sua Santità Giovanni Paolo II che in uno dei suoi discorsi affermava: "Se si perdesse la memoria dei cristiani che hanno sacrificato la vita per affermare la loro fede, il tempo presente, con i suoi progetti ed i suoi ideali, perderebbe una componente preziosa, poiché i grandi valori umani e religiosi non sarebbero più confortati da una testimonianza concreta, inserita nella storia".
Non possiamo accontentarci solamente di celebrare la memoria dei martiri, ammirare il loro esempio e andare avanti nella nostra vita stancamente. Qual è il messaggio che trasmettono i martiri a ciascuno di noi qui presenti?
Viviamo in un'epoca in cui i cristiani sono minacciati nella loro vera identità: e questo vuol dire che essi o sono 'martiri', cioè aderiscono alla fede battesimale in modo coerente, o si adeguano. La vita cristiana è confessione personale quotidiana della fede nel Figlio di Dio fatto uomo, che può richiedere anche il sangue. La fede pagata con la vita anche da uno soltanto, ha l'effetto di rinsaldare quella di tutta la Chiesa. Allora proporre l'esempio dei martiri significa ricordare che la santità non consiste nella riaffermazione di valori comuni a tutti, ma nella personale adesione a Cristo salvatore del cosmo e della storia. Il martirio è paradigma di questa verità sin dalla Pentecoste.
La confessione personale della fede ci fa compiere un altro passo: ci permette di scoprire un legame forte tra la coscienza e il martirio.
"Il senso più profondo della testimonianza di tutti i martiri secondo quanto scriveva il cardinale Ratzinger - sta nel fatto che essi attestano la capacità di verità dell'uomo quale limite di ogni potere e garanzia della sua somiglianza divina. È proprio in questo senso che i martiri sono i grandi testimoni della coscienza, della capacità concessa all'uomo di percepire, oltre al potere, anche il dovere e quindi di aprire la via al vero progresso, alla vera ascesa" (J. Ratzinger, Elogio della coscienza, Roma, Il Sabato 16 marzo 1991, p.89).
4. I martiri che oggi vengono iscritti all'albo dei beati si comportarono come buoni cristiani e, arrivato il momento, non ebbero dubbi nell'offrire la propria vita al grido di "Viva Cristo Re!". Agli uomini e alle donne di oggi dicono a voce alta che tutti siamo chiamati alla santità, tutti, senza eccezione, come ha dichiarato solennemente il Concilio Vaticano II, nel suo documento più importante, la costituzione dogmatica sulla ChiesaLumen gentium, nel capitolo V dal titolo "Chiamata universale alla santità". Dio ci ha creato e redento per essere santi! Non possiamo accontentarci di un cristianesimo vissuto tiepidamente.
La vita cristiana non si può ridurre semplicemente ad alcuni individuali ed isolati atti di pietà, ma piuttosto essa deve coinvolgere ogni attimo dei nostri giorni su questa terra. Gesù Cristo deve essere presente nell'adempimento fedele dei nostri doveri di vita ordinaria, intessuti di particolari apparentemente piccoli e senza rilevanza, ma che acquistano rilievo e grandezza soprannaturale quando sono fatti per amore di Dio. I martiri raggiunsero la vetta della eroicità attraverso la battaglia con cui diedero la vita per Cristo. L'eroicità alla quale Dio ci chiama va intravista nei molteplici contrasti della nostra vita quotidiana. Dobbiamo essere persuasi che la nostra santità - cioè quella santità a cui Dio ci chiama, senza dubbio - consiste nel raggiungere quello che Giovanni Paolo II ha definito il "livello alto della vita cristiana ordinaria".
Il messaggio dei martiri è un messaggio di fede e amore. Dobbiamo sottoporci ad un coraggioso esame di coscienza, e fare propositi, affinché questa fede e questo amore si manifestino eroicamente nella nostra vita.
Eroicità della fede e dell'amore nel nostro agire da persone inserite nella storia, come il lievito che dà il giusto fermento.
La fede, ci dice Benedetto XVI, contribuisce a purificare la ragione, perché aiuta a percepire la verità. Perciò, essere cristiani coerenti ci impone di non inibirci di fronte al dovere, di dare il nostro contributo al bene comune e di modellare la società sempre secondo giustizia, difendendo - in un dialogo forgiato dalla carità - le nostre convinzioni sulla dignità della persona, sulla vita, dal concepimento fino alla morte naturale, sulla famiglia fondata sull'unione matrimoniale unica ed indissolubile tra un uomo e una donna, sul diritto e dovere primario dei genitori all'educazione dei figli e sulle altre questioni che nascono dall'esperienza quotidiana della società in cui viviamo.
Concludiamo, uniti al Santo Padre Benedetto XVI e alla Chiesa universale, che si estende nei cinque continenti, invocando l'intercessione dei martiri oggi beatificati e rivolgendoci con fiducia alla Madonna, Regina dei martiri, affinché, infiammati da un vivo desiderio di santità, ne seguiamo l'esempio.
-III-
DECRETO SOBRE LAS VIRTUDES DEL SIERVO DE DIOS MONSEÑOR GIUSEPPE DI DONNA
CONGREGATIO DE CAUSAS SANCTORUM
ANDRIEN.
BEATIFICATIONIS et CANONIZATIONIS
Servi Dei
IOSEPHI DI DONNA
EX ORDINE SANCTISSIMAE TRINITATIS
EPISCOPI ADRIENSIS (1901-1952)
DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS
"Et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina" (Ier 3, 15), immo "ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam " (Ez 34, 15). Promissio Domini, ab antiquis Prophetis Israeliticis annuntiata et in Iesu, Pastore et Episcopo animarum nostrarum (cfr 1 Pt 2, 25) expleta, in Ecclesia adimpleri pergit, quoniam Ipsemet, Pastor Bonus, in historiae itinere suum gregem ducere non cessat, praesentem se reddens in pastoribus qui, per gratiam et ad imaginem eius, proprium ministerium peculiari adimplent fidelitate. Quos inter annumerandus est Servus Dei Iosephus Di Donna.
Hic enim, ultimus inter quindecim filios, e familia admodum christiana Rudiis, Provinciae Barensis, natus est die 23 mensis Augusti anno 1901.
In familiae ambitu serenam peregit infantiam, signatam profundo contextu authenticae consuetudinis, efficaci apertura immo extra limites familiares nec non progressiva ac persuasa ad humanos religiososque valores adhaesione: haec aura serenae spiritalitatis totam eius vitam invasit.
In itinere formationis confestim ortum est desiderium vitam religiosam apud sodales Trinitarios amplectendi. In hac perfectionis experientia vires alacriter ac constanter insumpsit, ita ut - iuxta ea quae superiores ac condiscipuli adverterunt - "ex anima bona anima optima fieret". Summo cum gaudio vota nuncupavit et die 18 mensis Maii anno 1924 sacro presbyteratus ordine est insignitus.
Munus Magistri alumnorum sui Ordinis primum fuit officium quod iuvenis presbyter sibi assumpsit. Prout quidam testatur qui ab illo formatus est, Servus Dei imitatione dignus exstitit in servanda Regula, severus ac laetus in modo sese gerendi, liberalis et a rebus seiunctus, perdiligens in maximis rebus requirendis, attamen indulgens ac reverens erga periodos maturationis cuiusque iuvenis.
Iterum iterumque spiritali congruentia specificum vivens charisma Ordinis Sanctissimae Trinitatis, Pater Iosephus missionarius in Madagascariam se contulit. Duobus lustris quibus in missione vitam gessit summa eminuit deditione curam adhibens tum de illo territorio tum de eius necessitatibus materialibus et spiritalibus, in quorum auxilium fervens religiosus suas intellegentiae et incepti dotes effudit. Eodem tamen tempore exortae sunt difficultates, quarum praecipuae causae fuerunt instabiles condiciones oeconomicae nec non ingentes contentiones politicae; nullum tamen impedimentum confringere poterat ferventem animum Servi Dei, qui econtra ipsis in obstaculis reperiebat non profligationis causam sed potius tempestivam crescendi in spe et in fidelitate erga Dominum occasionem.
Dum maximopere intendebat servitio humanae ac christianae promotionis illius populi Madagascariensis, ex improviso novit se nominatum esse Episcopum oppidi Andriae, quod ab eius natali terra non longe abest.
Exc.mus D.nus Di Donna Dioecesim Apulam ingrediebatur anno 1939, quo ipso anno horrendum saevire coepit bellum quod, mox, ob sequentem Italiae implicationem, humiles gentes meridianae regionis prostravit, innumeras afferens difficultates haud facile solvendas. Servus Dei, bonus pastor suae communitatis, promissorium munus sibi a Providentia commissum non effugit, sed, spe posita in Deo et Virgine Maria, rectae conscientiae mitisque audaciae sensu difficiles oppetivit angustias bellica ac post-bellica periodo exortas.
Exc.mus D.nus Di Donna centrum aequilibrii in perfectione assidue quaerenda repperit: et ita se gessit summa simplicitate et humilitate sustentatus.
Occursus cum Christo verum exstitit iter eius vitae cotidianae, ita ut experientia fidei signaret eum inde ab infantia, roboraret eum in constanti orationis spiritu, doceret eum rectam viam per oboedientiam voluntati Domini, et in specifico eius ministerio pastorali ostenderetur.
Suffultus cotidiana celebratione eucharistica, quam excoluit assidua participatione et communicatione sacrificii redemptoris, Servus Dei fortem se praebuit in tribulationibus, serenum in iudiciis, a terrenis rebus seiunctum, rectum in omnibus circumstantiis, industrium in fraterno auxilio, misericordem et indulgentem ad offensiones sibi illatas ignoscendas.
Modus sese gerendi erga proximum, praecipue erga dolentes et egenos, quorum numerus mundiali conflagratione grassante ac postea paulatim increbrescebat, iugiter incitatus est summa eius liberalitate. Praeiudiciis et incomprehensionibus neglectis, Dominus Di Donna tantummodo utilitati singulorum hominum et totius eorum compaginis socialis prospiciebat. Quadam periodo maxime difficili, ob deflagrantes controversias culturales, oeconomicas et politicas, insignis Praelatus exstitit fide dignus testis veritatis, integer plasmator conscientiarum, vir aequo et iusto animo praeditus, operator pacis et reconciliationis, fermentum efficacis progressionis sui populi.
Postquam "bonum certamen certavit et cursum consummavit" (cfr 2 Tim 4, 7), Iosephus Di Donna in urbe Andria die 2 mensis Ianuarii anno 1952 animam Domino reddidit. Ob eius mortem ingens luctus factus est, quo significata est fama sanctitatis admodum radicata in fidelibus eius Dioecesis et in omnibus qui cognoverunt eum.
Hanc propter famam, a die 30 mensis Novembris anno 1956 ad diem 4 mensis Iulii anno 1966 instructus est apud Curiam Dioecesanam Andriensem Processus Ordinarius Informativus, quem secuti sunt duo Processus Rogatoriales. Per Decretum editum die 18 mensis Octobris anno 1991 Congregatio de Causis Sanctorum iuridicam Processuum validitatem agnovit. Apparata Positione, disceptatum est, uti ex consuetudine, utrum Servus Dei virtutes heroico gradu expleverit. Faventem ferens sententiam, die 7 mensis Novembris anno 2006 actus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum. Patres Cardinales et Episcopi congregati in Sessione Ordinaria die 15 mensis Aprilis anno 2008, audita relatione Ponentis Causae, Exc.mi D.ni Petri Iacobi De Nicolò, Archiepiscopi tit. Martanaensis, testati sunt Servum Dei Iosephum Di Donna in exercendis theologalibus, cardinalibus eisque adnexis virtutibus heroicum attigisse fastigium.
Facta postmodum Summo Pontifici Benedicto XVI de omnibus praemissis accurata relatione per subscriptum Cardinalem Praefectum, Beatissimus Pater vota Congregationis de Causis Sanctorum amplectens et rata habens, die infra signato (sinonimo) sollemniter declaravit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum, nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine, iisque adnexis, Servi Dei Iosephi Di Donna, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis, Episcopi Andriensis, in gradu heroico exercitis, in casu et ad effectum de quo agitur.
Hoc autem Decretum Beatissimus Pater in vulgus edi et in Acta Congregationis de Causis Sanctorum referri mandavit.
Datum Romae, die 3 mensis Iulii A.D. 2008
IOSEPHUS Card. SARAIVA MARTINS
Praefectus
+MICHAEL DI RUBERTO
Archiep. tit. Biccarensis
a Secretis